Evangelium Secundum Lucam*

Caput 11: Versus 39

Calicis.Marcus refert, Judaeos baptismata calicis et urceorum lectorumque et aeramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius praetendunt sanctitatem et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi.Quod autem intus est vestrum.Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisaei putabant.
(* Traductions européennes)